Amphitheatrum aeternae providentiae, Pag. 117
 
Vanini, Amphitheatrum aeternae providentiae

/117/ misericordiae divinae rivos inde deflecti

quotidie derivarique persentisceremus, si

nullis essemus peccatorum sordibus obnoxij.

Sublimior sane misericordiae effectus est,

stantes ne cadant tenere quam lapsos erigere

et in pristinum gradum restituere. Firmiori

nobiliorique gratiarum comitatu

augustissimam Christi matrem Deus voluit

communitam, dum immunem ab omni

vitiorum labe intactamque conservavit,

quam Petrum aliosque lapsos, dum in pristinum

gratiae illos restituit statum.

Ad confirmationem: Martyrium Deo

gratum est; id tamen necessario antecedit

tyrannorum saevitia. Respondeo: Qua peccatum

supponit, a Deo nullo modo exoptari.

Pergrata tamen illi est martyrij virtus, quae,

cum in charitate consistat, peccatum

praesupponit nullum et a confessore aliquando

perfectior quam a martyre possidetur.

Quis enim inficias eat, si non illustriori,

pari saltem martyrij virtute charitateque

praeditum fuisse Divum Ioannem Evangelistam

atque ex martyribus aliquem? Ego sane vel

minimus militantis Ecclesiae tyro, cum anno

praeterito Londini ad agonem christianum

destinatus essem, adeoque 49. diebus

in latomiis tanquam palaestra quadam exercerer,

Indice

Pagine introduttive
EXERCITATIONES